monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7 > bnf9389.147 > {s} > 2 > 19 > 49 > sectio 583 > sectio 1 > sectio 9 > sectio 76 > sectio 304 > sectio 31 > sectio 65 > sectio 19 > sectio 20 > 48 > sectio 17 > sectio 47 > csg457.139 > 25 > sectio 645 > sectio 72 > bavPal.lat.1554.51 > sectio 5 > sectio 284 > 63 > 10 > 42 > sectio 34 > 71 > sectio 24 > 103 > 49 > sectio 657 > 2
Beda, De Ratione Computi, PRIMUM - De tempore. <<<     >>> CAP. III - De die.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. II - De hora.

1 Interrog. Hora quid est? - Resp. Hora est duodecima pars diei. Si quidem duodecim horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne tredecim horae sunt diei? si quis ambulaverit in die, non offendit. Ubi quamvis allegorice, se diem, discipulos vero, quia se illustrandi fuerant, horas appellaverat; solo tamen humanae computationis ordine numerum diffinivit horarum.
2 Verum notandum est quia si omnes anni dies decem duodenis horis computentur, aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero brevionibus horis includi. Si vero horas aequiparare, hoc est equinodiales habere volumus, brumali diei nihilominus pauciores, et aestivo necesse est ut plures tribuamus.
3 Interrog. Hora quot punctos recipit? - Resp. Quatuor: et in quibusdam lunae computatis, quinque et decem ninutas, quindecim partes, et quadraginta momenta.
4 Interrog. Sunt hae divisiones temporum naturales, an non? - Resp. Non, sed condictive. Nam cum calculatoribus necesse esset, vel diem in duodecim horas, vel horam in quatuordecim, aut in decem, vel quindecim, aut in quadraginta, aut in alias quaslibet minores maioresque distribuere particulas, quaesierunt sibi vocabula quibus id quod vocabant nuncuparent, ut alterutrum dignoscere possent.
5 Interrog. Hora unde dicta est? - Resp. Hora dicta est, eo quod certi temporis ora, id est terminus sit. Sed et vestimentorum et fluviorum maris quoque fines oras vocitare solemus. Punctus vero a parvo puncti transcenso qui fit in horologio. Minuta autem a maiore intervallo vocantes partes, a partitione circuli zodiaci, quem tricenis diebus per menses singulos findant.
6 Porro momenta, a motu siderum celeberrimo nuncupantes, dum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere aut succedere sentitur. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi potest tempus, atomum Graece, hoc est indivisibile, nominant.
Beda Venerabilis HOME